- EPOPTA
- EPOPTAapud Tertullian. c. Valentinianos, ubi totam mysteriorum Atticorum scenam et apparatum explicat, Diutius initiant, quam consignant, cuni Epoptas ante quinquennium instituxnt. Mox. post tot suspiria Epoptarum, totum signaculum linguae, simulacruin membri virilis vevelatur. Dicrtur, qui mysta tantum erat: quemadmodum alii quoque Auctores ἐπόπτευσιν cum μυήσει loquendo confundunt. Alias μύησις proprie erat initiatio tum prima, quae siebat in parvis Mysteriis, Anthestrione mense, quâ praeparabantur mentes et praepurgabantur, ad acceptionem maiorum; tum secunda, quae fiebat quinquennio post, in magnis Boedromione mense: Ε᾿ποπτεία vero, cum intrâ sacrorum secretum anno post secundam hancinitiationem admittebantur. Qua de re vide Salmas. ad Spartian. in Hadr. Caes. et hic passim, inprimis in voce Mysterium et ubi de Os signandi ritu. Adde, quae dicta sunt in voce Eleusinia. Sed et Ε᾿ποπτίδες titulus libri, cuius Plin. meminit Praefat. sub fin.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.